monumenta.ch > Victricius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 12, 16
Appetentiam meam sanctorum excusat adventus. Ipsi sibi aulam parari occulta desiderii mei ratione iusserunt. Sic est profecto, sic est. Nam fundamenta iecimus, parietes in longum duximus, et hodie discimus, quibus operis nostri crescebat intentio. Qua de re omnes sunt morae castigatione pulsatae, nihil me pigrum tardumque delectat.